Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 13: Versus 52

Ideo omnis Scriba doctus,etc. Quia intelligitis mysteria quae vobis revelo: ideo faciam vos praedicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiae meae, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis.Apostoli sunt scribae et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio praedicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.
(* Traductions européennes)